Epistola ad Hebraeos*

Caput 4: Versus 15

Non enim habemus,etc. Quasi: Teneamus et tenere debemus, quia, cum sit potens, est etiam misericors, nostram utpote expertus infirmitatem.Qui non possit,etc. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus, secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit.
(* Traductions européennes)